- SUPERPONERE apud Solin
- SUPERPONERE apud Solinc. 27. ubi de leonibus, in tria genera divisis. Pariter omnes parcunt a sagina, primum quod alternis diebus potum, alternis cibum capiunt, at frequenter, si digestio non est insequuta, solitae cibationi superponunt diem. Graecis ὑπερτιθέναι, differre et suspendere diem; hincque abstinere est. Qui enim solitae refectioni diem superponit, utique diem unum ieiunus manet. Unde Superpositio veteribus Christianis pro ieiunio. Concil. Eliberitanum can. 26. Errorem placuit corrigi, ut omnis sabbathi die superpositiones celebremus, i. e. ieiunia, et quidem unius diei, cum dies unus cibo superponebatur, cuiusmodi Veter. ieiunia erant: Integrum scil. diem refectioni superponebant. Sic Graeci ὑπερτιθέναι ἡμέραν de unius diei ieiunio dixêre Epiphan. Α᾿λλὰ καὶ οἱ ςπουδαῖοι διπλᾶς καὶ τριπλᾶς καὶ τετραπλᾶς ὑπερτἰθενται, duos, tres, quatuor dies superponunt. Atque eâ re superpositiones, a stationibus differebant: hae enim erant ieiuniorum dies stati, quae horâ nonâ solvebantur, non superpositô solidô die, ut in aliis ieiuniis quae Superpositiones hinc dictae. Ita Epiphanius idem, et Dionys. Alexandrin. ὑπ ερτίθεςθαι ἡμέρας dixêre de Hebdomadis sanctae ieiuniis,q vae in multam noctem, etiam a nonullis ἀχρις ἀλεκτρυὀνων κλαγγῆς, usque ad Galli cantum, protendebantur. Vide Salmas. ad Solin. p. 324. Cuius modi forte et illud ieiunium SS. Patrum fuit, de quibus Nilus Narrat. 3. qui παρὰ μίαν ἡμέραν alternis diebus reficiebantur et ἄσιτοι, a cibo potuque abstinentes, transigebant. An et illud, quod Monachos Aegyptios Quadragesimali tempore observâsse, tradit Hieronym. Ep. 22. ubi eô tempore districtius illos vivere, nempe tum quoad durationem, tum quoad abstinentiae rigorem ait? At Superpositio Psalmorum et officii, apud Stephan. Paris. in Regulas S. Bened. officii et cursus Ecclesiastici augmentum seu additio ad consuetum officium: et Superpositio Silentii, apud Columbanum poenae species est, quâ reus silere prorsus iubebatur, Car. du Fresne in Glossar. ubi quoque Superpositionis, de Ieiunio vocem, de ieiunio strictiori quod ieiunium duplex aliis, Gallice Redeublement de Ieune, appelletur, explicat; quasi superpositionem ieiunii. At Graecos non ὑπερτιθέναι την` νηςτείαν, sed ἡμέραν, dicere consuevisse, ostendit Salmas. uti vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.